Hľadaný výraz: Mt 5,3-12; Lk 6,20-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
3 “ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. 8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. 12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 21 Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. 22 Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.

1

mail   print   facebook   twitter